ACHERUNTINAE ET MATERANENSIS
De finium dioecesium commutatìone
DECRETUM
Excmus P. D. Augustus Bertazzoni, Episcopus Potentinus et Marsiciensis atque
Administrator Apostolicus archidioecesium Acheruntinae er Materanensis, nuper Apostolicae
Sedi preces sibi ab iis quorum interest oblatas humiliter porrexit, ut territorium
paroeciarum “Bernalda, Ferrandina, Ginosa, Grottole, Laterza, Metaponto, Miglionico,
Montescaglioso, Pisticci, et Pomarico” ad Archidioecesim Acheruntinam pertinens, ob magnam
distantiam ab Urbe cathedrali “Acerenza” ab ipsa archidoecesi seiungeretur et archidioecesi
Materanensi aggregaretur. Porro SS.mus Dominus Noster PIUS Div. Prov. P. P. XII, petitionis
opportunitate perpensa, attentis votis et consensu praefatarum paroeciarum parochorum,
apostolicae potestatis plenitudine atque suppleto quatenus opus sit, aliorum interesse
habentium aut habere praesumentium consensu, postulationi benigne annuendum censuit.
Quapropter per praesens consistoriale Decretum statuit ut territorium memoratarum
paroeciarum ab Archidioecesi Acheruntina dismembretur et Archidioecesi Materanensi
perpetuo incorporetur. Ad haec omnia autem exequenda Sanctitas Sua deputavit Excmum P. D.
AUGUSTUM BERTAZZONI, Administratorem Apostolicum Acheruntinum et Materanensem, eidem
tribuens necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum; facta eidem obligatione mittendi
quamprimum ad hanc S. C. Consistorialem authenticum exemplar actus peractae executionis,
contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 11 Augusti 1945.
L.S.
Subsign.: p. R. C. Card. Rossi
A secretis
I. Ferretto, Subst.