< - >

Pius Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam

Acherontia et Matera, ex praeclaris civitatibus, ad hanc Apostolicam Sedem hisce temporibus supplices admotae sunt preces ut duae metropolitanae Ecclesiae, quae ex istis urbibus nomen trahunt quasque anno millesimo octingentesimo vicesimo secundo in perpetuurn fuerunt iunctae, in posterum separerentur propriumque singulae haberent Pastorem, qui in sua quisque archiepiscopali degeret Sede ad praesenti fidelium necessitati aptius consuleret: pontificales enim aedes nimis abesse, viasque et itinera modestas habere difficultates. Cum igitur plane sciamus eas archidioeceses per saeculorum decursum modo unitas modo seiunctas altera vice fuisse, easdemque nunc, iis iustis de causis, distinctam postulare administrationem,libentissime huiusmodi cedimus precibus. Quam ob rem, exquisito consilio venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis S. Congregationis Consistorialis a Secretis; post rem intensissime consideratam atque eorum suppleto consensu qui in hoc negotio sua interesse arbitrentur; de Apostolica Nostra potestate, qua superno Numine omnia ad Dei regnum spectantia et ligamus et solvimus, sequentia statuimus.
Acheruntinam et Materanensem archidioeceses, modo vacantes, in vicem separamus, quae ad hunc diem aeque principaliter ac perpetuo unitae extabant, ita ut singulae in posterum metropolitanam servent digntatem, suum habeant Archiepiscopurn atque iisdem denique finibus terminentur quibus usque huc. Ex hisce itaque disiunctis metropolitanis Sedibus duas condimus ecclesiastica Provincias, Acheruntinam et Mayteranensem, iisdemque certum suffraganearum dioecesium ordinem apte attribuimus. Acheruntina propterea ecclesiastica Provincia ex metropolitana eiusdem nominis sede constabit atque a suffraganeis dioecesibus Potentina, Venusina, Marsicensi, quam ab ecclesiastica Salernitana Provincia distrahimus, et Murana, quam Campana Provincia disiungimus. Meteranensis vero Provincia componetur metropolitana eiusdem nominis Sede atque suffraganeis Ecclesiiis Anglonensi-Tursiensi et Tricaricensi. Decernimus pariter ut titulus Abbatiae S. Micaëlis Arcangeli in Monte Caveoso, quo Archiepiscopus Acheruntinus et Materanensis hactenus honestabatur, ad unum posthac Archiepiscopum Materanensem spectet. Quorum fines Provinciarum finibus aequabuntur omniurn simul dioecesiurn ex quibus singulae costant, quae per has Litteras ipsis tributae sunt. Volemus praererea un Praesules Acheruntinus et Materanensis iis omnibus decorentur iuribus et honoribus, quibus ceteri eíusdem gradus et dignitatis Metropolitae Archiepiscopi, ut est: crucen ante se ferre in suae cuiusque ecclesiasticae Provinciae territorio, ac pallio ornari iuxta liturgicas leges, posquarn tamen fuerit in publico Consistorio expostulaturn atque obtentum; tenebuntur autem. iisdem officiis et oneribus. Quae pariter Sedes metropolitana pollent dignitate, iisdem fruentur iuribus officiisque obligabuntur, quae ceterarum eiusdem honoris Ecclesiarum sunt propria. Haec vero Nostra decreta exsequenda curabit venerabilis Frater Augustus Bertazzoni, Archiepiscopus-Episcopus Potentinus er Marsicensis, cui omnes potestates ad id necessarias concedimus, sive quemvis subdelegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, sive controversias omnes componendi, si quae exoriantur. Iubemus pariter ut idem venerabilis Frater, aut is qui negotium confecerit, actas res in tabulas referat, quarum fide digna exempla ad S. Congregationem Consistorialem. quam primum mittenda curabit.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur atque igitur vim suam obtineat. Quarum Litterarum efficacitati nulla cuiusvis generis contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quamvis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens, contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini propterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides quae hisce haberetur si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, scias se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Romae apud S. Petrum, die secundo mensis lulii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto,
Pontificatus Nostri sexo decimo.

Celsus Card. Castantini
S. R. E. Cancellarius
Loco + Plumbi
+ Fr. Adeodatus I. Card. Piazza
S. Congr. Consistorialis a Secretis
Albertus Serafini, Prot. Apost.
Silvius Sericano, Prot. Apost.




< - >
Cronotassi
San Giusto
Leone II
Pietro II (833)

Rodolfo (869-874)
Leone III (874-904)

Andrea (906-935)
Giovanni (936-972)

Giovanni II (993-996)
Stefano II (996-1024)

Stefano III (1029-1041)
Stefano IV (1041-1048)

Goderio (1048-1058)
Goderio II (1058-1059)

Godano o Gelardo (1059-1066)
Arnaldo (1066-1101)
Pietro (1102-1142)
Durando (1142-1151)
Roberto (1151-1178)
Riccardo (1178-1184)
Pietro IV (1184-1194)
Pietro V (1194-1197)
Rainaldo (1198-1199)
Andrea (1200-1231 1236-1246)
Anselmo (1252-1267)
Lorenzo (1268-1276)
Pietro d'Archia (1277-1299)
Gentile Orsini (1300-1303)
Guido (o Guglielmo) (1303-1306)
Landolfo (o Rudolfo) (1306-1308)
Roberto II (1308-1334)
Pietro VII (1334-1343)
Giovanni Corcello (1343-1363)
Bartolomeo Prignano
- Papa Urbano VI - (1363-1377)

Niccolò Acconciamuro
(1377-1378)

Giacomo di Silvestro (1379)
Bisanzio Morelli (1380-1391)
Pietro Giovanni
de Baraballis (1392-1394)

Stefano Goberio (1395-1402)
Riccardo de Olibano (1402-1407)
Niccolò Piscicello (1407-1414)
Manfredi Aversano (1414-1444)
Marino de Paolis (1444-1470)
Francesco Enrico
Lunguardo (1471-1482)

Vincenzo Palmieri (1483-1518)
Andrea Matteo Palmieri
(1518-1528)

Francesco Palmieri (1528-1530)
Giovanni Michele Saraceno
(1531-1556)

Sigismondo Saraceno (1558-1585)
Francesco Antonio Santorio
(1586-1588)

Francesco de Abillaneda (1591)
Scipione de Tolfa (1593-1595)
Giovanni de Myra (1596-1600)
Sede Vacante (1600-1606)
Giuseppe de Rossi (1606-1610)
Giovanni Spilla (1611-1619)
Fabrizio Antinoro (1621-1630)
Domenico Spinola (1631-1636)
Simone Carafa Roccella
(1638-1647)

Giovanni Battista Spinola
(1648-1665)

Vincenzo Lanfranchi (1665-1676)
Antonio del Rjos Colminarez (1678-1702)
Antonio Maria Brancaccio
(1703-1722)

Giuseppe Maria Positano
(1723-1729)

Alfonso Mariconda (1730-1737)
Giovanni Rossi (1737-1738)
Francesco Lanfreschi (1738-1754)
Antonio Ludovico Antinori
(1754-1758)

Serafino Filangeri (1759-1762)
Nicola Filomarini (1763-1768)
Carlo Parlati (1768-1774)
Giuseppe Sparano (1775-1776)
Francesco Zunica (1776-1796)
Camillo Cattaneo della Volta
(1797-1834)

Antonio Di Macco (1835-1854)
Gaetano Rossini (1855-1867)
Pietro Giovine (1871-1879)
Gesualdo Loschirico (1880-1890)
Francesco Imparati (1890-1892)
Raffaele di Nonno (1893-1895)
Diomede Falconio (1895-1899)
Raffaele Rossi (1900-1906)
Anselmo Filippo Pecci
(1907-1945)

Sacra Congregatio Consistorialis
Vincenzo Cavalla (1946-1954)
Acheruntia et Matera...
Domenico Pecchinenna
(1954-1961)

Corrado Ursi (1961-1966)
Giuseppe Vairo (1966-1979)
Sacra Congregazione per i Vescovi
Francesco Cuccarese
(1979-1987)

Michele Scandiffio (1988-2005)
Giovanni Ricchiuti (2005 ...)
© 2005 - Curia arcivescovile - Acerenza - tel. 0971 749221 - webmaster francesco garzillo